- BARCINA
- BARCINAnomen factionis Carthagine olim potentis, cuius opibus, quae apud militem plebemque plus quam modicae erant, contra Principum voluntatem, Asdrubal, gener Amilcaris cognomine Barcae (cuius facta leges apud Corn. Nepotem l. 22.) imperiô potius est, Liv. l. 21. c. 2. Ad eiusdem factionis principes missis literis nuntiisque, praeparavit suorum animos Annibal, tum in Sagunti obsidione haerens, ne quid pars altera gratificari pro Romanis, qui Legationem Carthaginem missuri erant, posset, c. 9. etc. Peritia eorum gloriaque bellica, eidem indigitatur l. 28. c. 12. Ibi tum Asdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eô bello secundum Barcinos Dux, regressus a Gadibus etc. Nitebantur autem contra Hannonem maxime, qui unus adversô Senatu causam foederis cum Romanis egit, sed nullô successu, c. 10. cit. Hinc inter Himilconem Virum factionis Barcinae, postquam nuntius ab Annibale laeta omnia attulisset et hannonem, qui bellum cum Romanis constanter dissuaserat, acris disceptatio, legitur apud eundem l. 23. c. 12. Sed reiectô tandem in Africam Annibale, Romanorumque potentiâ indies reflorescente, factionis auctoritas pessundata, ut videre est apud eundem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.